

Epistola I ad Corinthos*
Caput 4: Versus 8
Jam saturati estis.Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos,jam saturati, jam divites,ironia est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis.Regnetis.Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.